Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 2 Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrymas? Sed Apostolus prohibet, Christianorum mortuos, dormientes vocans. Et Dominus in Evangelio: 'Non est,' inquit, 'mortua puella, sed dormit'. Lazarus quoque quia dormierat, suscitatus est. Laeter et gaudeam, quia 'raptus est, ne malitia immutaret mentem eius,' quia 'placuerat Deo anima illius'. Sed invito et repugnanti per genas lacrymae fluunt, et inter praecepta virtutum, resurrectionisque spem, credulam mentem, desiderii frangit affectus. O mors quae fratres dividis, et amore sociatos, crudelis ac dura dissocias. Adduxit urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas, et desolavit fontem tuum. Devorasti quidem Ionam, sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret; et Ninive nostra illius praeconio salvaretur. Ille ille te vicit: ille te iugulavit, fugitivus Propheta, qui reliquit domum suam, dimisit haereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manibus quaerentium eum. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: 'Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne'. Illius morte, tu mortua es: illius morte, nos vivimus. Devorasti, et devorata es. Dumque assumpti corporis sollicitaris illecebra, et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.