monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.99v > bnf6637.121 > 61 > sectio 1 > 46 > 39 > sectio 270 > Romanorum. > ubk4°Ms.theol.26.57 > 37 > sectio 7 > bkeCod.32.163v > sectio 982 > sectio 5 > ubk4°Ms.theol.26.50 > bkeCod.32.19v > 11 > bbb264.39 > bnf4871.233 > sbsMin.75.96v > 27 > uwbM.p.th.f.12.48 > sectio 777 > ubk4°Ms.theol.26.63 > sectio 629 > 145 > sectio 935 > 51 > sectio 2 > bkeCod.32.53v > sectio 498 > sectio 670 > ubk4°Ms.theol.26.65

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 9
Neque vero haec dicens, condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; sed iuvenibus et puellis incentiva aufero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, et dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur. Maledicam linguam indictum emendat silentium. Cultus corporis et habitus vestium, unius horae spatio commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt; et quod foris est, facile abiicitur. Sola libido insita a Deo, ob liberorum procreationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium, et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod nata sis: in carne, non carnaliter vivere: tecum pugnare quotidie, et inclusum hostem Argi (ut fabulae ferunt) centum oculis observare. Hoc est quod Apostolus verbis aliis loquebatur: 'Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat'. Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris, quorum titulus περὶ Ὑγιεινῶν, puerorum et iuvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant; sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere. Sicut e contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos, et vetera vina prodesse. Unde et Salvator: 'Attendite, inquit, vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae'. Et Apostolus: 'Nolite inebriari vino, in quo est luxuria'. Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam Comicus, cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixerit: Sine Cerere et Libero friget Venus. (TERENT. in Eunuc.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below