monumenta.ch > Ambrosius > 65 > bnf12590.235 > 13

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 3
Facessat invidia, quam nomini Christiano maledicorum semper genuinus infigit: ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocentur. Exceptis epistulis, ignoramus alterutrum. SOLAQUE causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum; sed si te a vero Patre non separat. TAMDIU SCITO sanguinis copulam, quamdiu ille suum noverit Creatorem. Alioqui David tibi protinus canet: 'Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus tuus'. Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam; et populi tui, domusque patris tui oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum, et dicet tibi: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur, et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum, et hac ambitione ditata pergit ad sponsum: eumdem habens Dominum, quem et virum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below