monumenta.ch > Lucanus > sectio 810 > 40 > bnf8562.6 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 386 > sectio 3 > bnfGrec107.979 > sectio 561 > sectio 13 > bnf5129.7 > bnf5717.51 > sectio 25 > sectio 44 > 9 > bnf12590.110 > sectio 3 > bnf5717.76 > sectio 96 > 82 > 301 > bnf12590.210 > 8 > sectio 273

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 53, 4
Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Ioannem; quorum uterque dicere poterat: 'Etsi imperitus sermone, non tamen scientia'. Ioannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro, 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?' Λόγος enim Graece multa significat; nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscuiusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt. Quae universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit: hoc Demosthenes eloquens ignoravit. 'Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo'. Vera sapientia perdet falsam sapientiam: et quanquam stultitia praedicationis in Cruce sit, tamen Paulus 'Sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non saeculi huius, nec principum saeculi istius, qui destruuntur: sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula'. Dei sapientia Christus est. 'Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia'. Haec sapientia in mysterio abscondita est: de qua et noni Psalmi titulus praenotatur, 'pro occultis filii:' in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: et qui in mysterio absconditus erat, praedestinatus est ante saecula. Praedestinatus autem, et praefiguratus, in Lege et Prophetis. Unde et Prophetae appellabantur Videntes: quia videbant eum, quem caeteri non videbant. 'Abraham vidit diem eius: et laetatus est'. Aperiebantur coeli Ezechieli; qui populo peccatori erant. 'Revela, inquit David, oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua'. Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below