monumenta.ch > Lucanus > sectio 804 > Psalmi, 118 > Exodus, 1 > sectio 241 > Psalmi, 32 > csg75.831 > sectio 25 > Zacharias, 11 > sectio 21 > sectio 4 > Matthaeus, 9 > uwbM.p.th.f.68.76 > bnfGrec107.251 > sectio 13 > Psalmi, 118 > sectio 53 > bnf8055.219 > bsbClm6299.46 > sectio 284 > bsbClm6436.41 > bsbClm6299.24 > sectio 49 > sectio 23 > csg75.517 > Daniel, 12 > csg51.242 > Psalmi, 126 > csg68.255 > Matthaeus, 15 > sectio 31 > bnf7877.81 > sectio 353 > sectio 763 > sectio 4 > sectio 11 > sectio 741 > Numeri, 8 > bnf10439.155 v > Lucas, 21 > sectio 15 > sectio 777 > Iob, 1 > bsbClm6299.273

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 17
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam Virginitatis libello, quem sanctae Eustochio Romae scripseram, post annos decem rursus Bethleem ora reserare, et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti: aut scribentes nosse, cunctorum adversum nos maledicorum tela esse torquenda. Quos obsecro ut quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus; nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent, monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos metipsos severi iudices fuimus: volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem eiecimus. Nullum laesi, nullius nomen saltem descriptione signatum est. Neminem specialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio est. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se quod talis sit, confitebitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below