monumenta.ch > Ambrosius > 23 > bnf5129.29 > csg48.346 > 18 > bnf7900.25 > bnf5131.157 > sectio 124 > bnf8071.25 > sectio 576 > 45 > bnf16234.85 v > bnf12590.36 > 31 > sectio 680 > bnf6383.139 > bnf2607.113 > sectio 23 > 28 > 45 > sectio 13 > sectio 11 > bnf7900.83 > bsbClm6224.504 > sectio 11 > bnf8562.86 > bnf8631.34 > 67 > sectio 12 > sectio > bnf7900.17 > bnf6387.37 > bnf10439.96 v > 69 > sectio 853 > sectio 67 > 27 > bnf10439.156 r > sectio 6 > 46 > 62 > CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA. > bnf12590.243 > bnf8562.62 > sectio 624 > 27 > bnf2607.25 > bnf5129.120 > sectio 112 > bnf2607.25 > sectio 39 > ad Thessalonicenses I, 5 > sectio 605 > sectio 221 > sectio 127 > bnf8352.2 > bnf12590.141

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 11
Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores Consulum, et milites excubare, iudicemque provinciae melius apud te prandere, quam in palatio. Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris atque subiectis, IUDEX SAECULI plus deferet Clerico continenti, quam diviti: et magis sanctitatem tuam venerabitur, quam opes. Aut si talis est, qui non audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas, libenter carebo huiuscemodi beneficio; et Christum rogabo pro iudice, qui magis et citius subvenire potest, quam iudex: 'Melius enim est confidere in Domino, quam confidere in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus'. Nunquam vinum redoleas, ne audias illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vinolentos Sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus lex prohibet. Qui altario deserviunt, vinum, et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest; sive illa quae frumento conficitur; sive pomorum succo, aut cum favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus, aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur (siquidem et Dominus vini potator est appellatus et Timotheo dolenti stomachum, modica vini sorbitio relaxata est, sed modum pro aetatis, et valetudinis et corporum qualitate exigimus in potando. Quod si absque vino ardeo adolescentia, et inflammor calore sanguinis, et succulento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio an apud nos aeque resonet: Pinguis venter, non gignit sensum tenuem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below