monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > Genesis, 49 > bnf8562.10 > bnf10439.153 v > bnf12590.126 > 29 > bnf12590.58 > bnf11947.59 r > bnf7900.11 > bnf18428.128 > bnf7900.57 > bsbClm6224.445 > CAPUT II. Cur in psalmorum titulis quasi auctorum nomina diversa reperiantur. > sectio 207

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 49, 3
Nec hoc dico, quod te ad scribendum provocem: cuius in sacris litteris studium mihi praefero: sed ut alios qui nos lacerant, hoc facere compellas. Norunt litteras, videntur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. Si quid scripserint, magis ex operis corum comparatione, mea interpretatio negligetur. Lege, quaeso te, et diligenter Apostoli verba considera, et tunc videbis me propter calumniam declinandam multo plus quam ille voluit in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Dydimus, Apollinaris latissime hanc Epistulam interpretati sunt: quorum Pierius cum sensum Apostoli ventilaret atque edisseret, et proposuisset illud exponere: 'Volo autem omnes esse sicut meipsum', adiecit, ταῦτα λέγων Παῦλος ἀντικρὺς ἀγαμίαν κηρύσσει. Quod hic quaeso peccatum meum, quae duritia? Universa quae scripsi, huic sententiae comparata lenissima sunt. Revolve omnium quos supra memoravi, commentarios et Ecclesiarum Bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque pervenies.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below