monumenta.ch > Ambrosius > 17 > bnf8562.25 > 35 > sectio 699 > 15 > sectio 9 > sectio 1 > sectio 12 > Ioannes, 19 > bnf6331.2 > sectio 820 > csg95.211 > CAPUT XI. Quid sit diapsalma. > REGES ROMANI. > sectio 3 > sectio 21 > sectio 354 > Apocalypsis, 21 > bnf2607.55 > bnf6726.20 > sectio 787 > bkeCod.21.5v > sectio 442 > sectio 330 > bnf6383.33 > 10 > sectio 26 > sectio 121 > sectio 19 > CAPUT XV. De eloquentia totius legis divinae. > 7 > 18 > bnf8631.27 > bnf9389.425 > uwbM.p.th.f.68.313 > bnf16234.65 r > sectio 15 > sectio 19 > 59 > bnf12590.32 > 55 > bnf8562.48 > bnf5129.109 > bnf7900.22 > sectio 203 > sectio 41 > bnf12590.55 > bnfGrec107.965 > sectio 30 > bnf4876.119 > bnf7240.50 > 40 > sectio 43 > sectio 151 > bnf2607.101 > uwbM.p.th.q.1a.280 > bkeCod.20.101v > 81 > Psalmi, 111 > sectio 444 > csg75.149 > 9 > bnf10439.201 v > bnf12590.264

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 16
Illud quoque in commentariolis meis eiusdem Apostoli carpitur, in quibus, dixi, 'Verum ne quis putet ex eo quod sequitur: ut vacetis orationi, et iterum ad idipsum revertimini, Apostolum hoc velle, et non propter maiorem ruinam concedere, statim infert, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Pulchra nimirum indulgentia, et iterum revertimini ad idipsum. Quod erubescit suo vocare nomine: quod tentationi praefert Satanae, quod causam habet incontinentiam; laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit se ipse qui scripsit? Hoc autem dico, inquit, iuxta indulgentiam, non secundum imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam; sed praeceptum: quasi non eodem modo, et secunda, et tertia matrimonia concedantur, et reliqua? Quid hic locutus sum, quod Apostolus non dixerit? Nimirum illud, Quod erubescit suo vocare nomine?' Ego arbitror quando dicit, ad idipsum, et rem ipsam tacet, non eum nominare palam coitum, sed verecunde ostendere. An quia sequitur, 'Quod tentationi praefert Satanae, quod habet causam incontinentiam?' Nonne alio verborum ordine idipsum est, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram? An quia dixi, 'Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum?' Quod si durum est, imputetur Apostolo, qui ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium; non mihi, qui excepto praepostero ordine, nec sensum, nec verba mutavi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below