monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf16714.88 > bnf5941A.27 > bnf14764.87 > Ioannes, 1 > ad Romanos, 11 > bnf11947.86 r > sectio 616 > ad Romanos, 10 > Ezechiel, 16 > Numeri, 24 > sectio 444 > sectio 416 > Psalmi, 109 > sectio 512 > uwbM.p.th.f.68.258 > ad Galatas, 1 > sectio 52 > bnf17914.6 > ad Timotheum I, 3 > bnf4871.69 > sectio 180 > bnfGrec107.125 > ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. {0}[ Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] 29 > Isaias, 45 > sectio 806 > sectio 399 > Ioannes, 5 > Numeri, 1 > sectio 92 > sectio 706 > 26 > sectio 22 > Ecclesiastes, 9 > bnf17226.34 > sectio 9 > sectio 33 > sectio 367 > bnf16714.29 > sectio 251 > sectio 7 > sectio 533 > Lucas, 1 > bnf14764.38 > Psalmi, 118 > bnf8260.61 > Psalmi, 138 > bsbClm6299.265 > sectio 6 > csg75.805 > Lucas, 21 > sectio 295 > ad Titum, 1 > Isaias, 54 > Psalmi, 61 > Proverbia, 4 > sectio 10 > sectio 54 > sectio 3 > csg48.120 > sectio 7 > sectio 18 > Lucas, 16 > sectio 10 > bnf17226.89 > 34 > Aggaeus, 2 > bnfGrec107.147 > Numeri, 23 > bnfGrec107.409 > Isaias, 60 > Psalmi, 77 > sectio 337 > sectio 591 > sectio 462 > Exodus, 16 > sectio 25 > sectio 25 > Exodus, 7 > ad Corinthios I, 14 > Ecclesiasticus, 25 > sectio 7 > ad Corinthios I, 9 > 10 > bnf8260.73 > sluMscr.Dresd.A.145.b.189 > sectio 3 > 2 > sectio 13 > sectio 238 > Matthaeus, 12 > bnf17226.36 > bnf6069F.186 > sectio 436 > sectio 20 > Canticum, 1 > bnf16714.37 > ad Timotheum I, 6 > sectio 7

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 2
Reprehendunt me quidam, quod in libris quos adversus Iovinianum scripsi, nimius fuerim, vel in laude virginum, vel in sugillatione nuptarum; et aiunt condemnationem quodammodo esse matrimonii, in tantum pudicitiam praedicare, ut nulla videatur inter uxorem et virginem comparatio derelinqui. Ego si bene problematis memini, inter Iovinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet virginitati nuptias, nos subiiciamus: ille vel parum, vel nihil: nos multum interesse dicamus. Denique idcirco te post Dominum faciente, damnatus est, quod ausus sit perpetuae castitati matrimonium comparare. Aut si idipsum virgo putatur, et nupta, cur piaculum vocis huius Roma audire non potuit? Virgo a viro, non vir a virgine generatur. Medium esse nihil potest: aut mea sententia sequenda est, aut Ioviniani. Si reprehendor quod nuptias virginitati subiicio, laudetur ipse qui comparat. Si autem damnatus est qui aequales putabat, damnatio eius mei operis testimonium sit. Si saeculi homines indignantur in minori gradu se esse quam virgines, miror Clericos et Monachos et continentes id non laudare quod faciunt. Castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur virginum castitatem; et id ipsum volunt esse maritatas, quod virgines? Aut iungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiaverant: aut si se abstinuerint, etiam tacentes confitebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt. An ego rudis in Scripturis, et nunc primum sacra volumina legens, lineam, et (ut ita dicam) tenue dicendi filum inter virginitatem et nuptias servare non potui? Videlicet nesciebam dictum: Noli esse iustus multum et dum unum latus protego, in altero vulneratus sum: atque, ut manifestius loquar, dum contra Iovinianum presso gradu pugno, a Manichaeo terga mea confossa sunt. 'Nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista praefatus sum? Neque enim nos Marcionis et Manichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus. Nec Tatiani principis Encratitarum errore decepti, omnem coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos quoque, quos Deus creavit ad utendum, damnat et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa aurea et argentea esse, sed et lignea et fictilia: et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alios superaedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario foenum, ligna, stipulam. Non ignoramus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum. Legimus primam Dei sententiam: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Sed ita nuptias recipimus, ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. Numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis, poma praeferantur et fructus? Ut poma ex arbore, frumentum ex stipula, ita virginitas ex nuptiis. Centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus, quanquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias, quia et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli osculo se complexans et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae. Unde et superiori digito deprimuntur: quia quanto maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. Porro numerus centesimus (quaeso diligenter lector attende) de sinistra transfertur ad dexteram: et iisdem quidem digitis; sed non eadem manu, quibus in laeva, nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below