Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 47, 2 Gratulor tibi et sanctae atque venerabili sorori tuae Serenillae, quae φερονύμος calcatis fluctibus saeculi, ad Christi tranquilla pervenit: quanquam hoc nominis vaticinio etiam in te praedestinatum sit. Legimus enim sanctum quoque Danielem appellatum desideriorum virum, et amicum Dei, quia mysteria eius scire desideravit. Itaque quod venerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio: hortorque vos et precor per Domini caritatem, ut nobis vestros tribuatis aspectus, et per occasionem sanctorum Locorum, tanto nos ditetis munere. Certe si consortia nostra displicuerint; adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est; et quasi recentia nativitatis et crucis ac passionis vidisse vestigia.