monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 17
Nos autem dicimus non venisse Dominum, nisi ad oves perditas domus Israel, nec voluisse panem filiorum accipere et dare eum canibus, et benedictionem primam Iudaeorum populo detulisse, quibus sunt credita eloquia Dei, et repromissio et legislatio, et confectio Testamenti; verum quia illi credere noluerunt, ad Iacob minorem populum benedictionem esse translatam. Neque tamen maiorem filium penitus fuisse despectum, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below