monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 16
Hippolyti martyris mystica interpretatio. Quoniam autem polliciti sumus, et de eo quid significaret in figura, adiungere, Hippolyti martyris verba ponamus, a quo et Victorinus noster non plurimum discrepat: non quod omnia plenius executus sit, sed quod possit occasionem praebere lectori ad intelligengentiam latiorem. 'Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris, et diaboli. Iacob Ecclesiae sive Christi. Senuisse Isaac, consummationem orbis ostendit: oculis caligasse, fidem periisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius maior vocatur, acceptio legis est Iudaeorum. Quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam iustus quisque venatur. Sermo Dei benedictionis est repromissio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quid audiisset antequam pareret quia maior serviet minori'; magis autem forma Spiritus sancti, quae futura noverat in Christo, in Iacob ante meditatur: loquitur ad filium minorem: Vade ad gregem, et accipe mihi inde duos hoedos'; 'praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii: siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos iubetur afferre, duorum populorum significatur assumptio: quod teneros, et bonos, dociles, et innocentes animae. Stola vel vestimentum Esau, fides et Scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus. Pelles quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Quod Isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito venerit, admiratur celerem credentium fidem. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo, salus est peccatorum. Post esum sequitur benedictio, et eius odore perfruitur: virtutem resurrectionis, et regni aperta voce pronuntians: quomodo etiam adorent eum fratres sui et serviant ei, credentes ex Israel. Quia igitur iniquitas est inimica iustitiae, Esau in discordiam concitatur, et necem fraudulentus excogitat, dicens in corde suo Appropinquent dies passionis patris mei, et occidam Iacob fratrem meum'. 'Diabolus fratricidas Iudaeos in Cain ante praemeditans, in Esau manifestissime confitetur: tempus quoque interfectionis ostendens: Appropinquent, inquit, dies passionis patris, ut interficiam fratrem meum. Quapropter Rebecca, id est patientia, nuntiavit viro fratris insidias, qui vocato Iacob, praecepit ei ut in Mesopotamiam pergeret, et inde acciperet uxorem de genere Laban Syri fratris matris suae. Quomodo itaque fratris dolos fugiens, Mesopotamiam tendit Iacob, ita et Christus IudaeĆ³rum incredulitate compulsus, proficiscitur in Galilaeam: inde sibi ex gentibus sponsam sumpturus Ecclesiam.' Haec supra dictus vir.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below