monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 15
Cur Isaac vir iustus et Deo carus non illi cui voluit, sed cui noluit, deceptus errore benedixit? Differo paulisper typos, et ea quae a maioribus nostris super hoc loco sunt interpretata, praetereo, non quod opinioni eorum non acquiescam, sed quod tu hoc tantum quaeras, quare vir iustus aliquid ignoraverit, et contra suam fecerit voluntatem. Ad quod districta responsio est: NULLUM HOMINEM, excepto eo qui ob nostram salutem carnem est dignatus induere, plenam habuisse scientiam, et certissimam veritatem. Denique Paulus ex parte cognoscit, et ex parte prophetat, et nunc per speculum videt in aenigmate, et secundum quod oportet orare, nescire nos dicit Quia cum venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur. Samuel Propheta connum eratus Moysi in Psalterio, ad ungendum regem missus, cum maximum filiorum Iesse vidisset Eliab, ait: 'Ecce coram Domino Christus eius'? Et dixit Dominus ad Samuel: 'Noli respicere faciem eius, neque staturam, quoniam reprobavi eum: quia non quomodo videt Deus, videt homo. Homo videt in facie, Deus autem inspicit cor'. Et per singulos semper ignorans, usque ad David nescisse describitur. Elisaeus quoque qui duplici glorificatus est Spiritu, cuius ossa vitam exanimi cadaveri reddiderunt cum Sunamitis ad eum venisset in montem, et ad pedes eius flebiliter corruisset, Giezi prohibente ne faceret, ait: 'Dimitte eam, quia anima eius in amaritudine est, et Dominus abscondit a me, et non nuntiavit mihi'. Plura sunt quam ut exemplis debeamus docere, sanctos viros et Deo caros, ea tantummodo scisse, quae eis a Domino revelata sunt: ignorasse vero, quae eis revelata non fuerint: et ad singulas visiones Zachariam atque Danielem interrogare angelum, et suppliciter deprecari, ut exponat sibi quae sint illa quae videant. Unde non mirum est, et Isaac in suam maxime utilitatem nescisse quid faceret, cum magis eo tempore erraret, quo filium sanguinariae deditum voluptati, et eum, qui postea fratrem posset occidere, praetermisso illo qui innocenter habitabat domi, vellet efferre, et suam magis quam Dei facere voluntatem. Ego puto divinae dispensationis fuisse, ut oculis caecaretur, et cum ipse diceret: 'Vox quidem, vox Iacob est: manus autem, manus Esau' tamen non intelligeret minorem esse filium, qui ad benedictionem fratris praereptor astiterat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below