monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 13
Aestimanti curiositatem esse finitam, maior quaerendi ardor exoritur: et ad similitudinem Ieremiae dissolvor undique et ferre non possum quare Septuaginta, quintam generationem, et Aquila transtulerit armatos. Volumen Hebraeum replico, quod Paulus φενόλην iuxta quosdam vocat, et ipsos characteres sollicitus attendens, scriptum reperio. VAMUSIM ALU BNE ISRAEL MEAREZ MESRAIM. In reliqua parte interpretationes non discordant: omnis pugna de verbo est AMUSIM, quod his litteris scribitur, HETH, MEM, SIN, IOD, MEM, utrum nam quinque, an munitos sonet. Et quidem quinque hoc sermone dici, negare non possumus: verum quinque plurali numero, non quinta, ut illi interpretati sunt, singulari: sed nec generatio invenitur adiuncta, quae lingua hebraea DOR dicitur: ut si esset quinta generatio, sermone legeretur illorum AMESA DOR. Nunc autem AMUSIM, id est, quinque, imo quinta, tantum scriptum est, ut sit quasi sensus: 'Quinta autem ascenderunt filii Israel de terra Aegypti:' quod quia minus videbatur intelligi, adiuncta generatio est. Aquilam vero ut in caeteris, et in hoc maxime loco proprie transtulisse omnis Iudaea conclamat: et Synagogarum consonant universa subsellia, quod videlicet idem sermo, et eisdem litteris scriptus, diversas apud eos et voces et intelligentias habeat. Ex quibus exempli causa unum ponimus, ut quod dicimus perspicuum fiat: pastores et amatores eisdem litteris scribuntur RES, AIN, IOD, MEM: sed pastores ROIM, amatores leguntur REIM. Unde evenit, ut ubi Ierusalem in Prophetis, cum amatoribus suis fornicationis scelere arguitur, ibi in nostris codicibus, pro amatoribus, pastorum nomen sit immutatum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below