monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 11
Dum haec et multa huiusmodi mecum sollicitus volverem, aperuit mihi ostium, qui habet clavem David, et introduxit me in cubiculum suum, posuitque in foramine petrae: ut post spiritum saevientem, post terrae meae motum, post incendium ignorantiae quo urebar, vox ad me aurae lenioris accederet, diceremque: 'Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum et non dimittam'. ETENIM CUM videatur Scriptura inter se esse contraria, utrumque verum est, cum diversum sit. Egressi sunt quarta generatione filii Israel de terra Aegypti: Replica genealogiam Levi. Levi genuit Caath, Caath genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Finees. Caath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est de Aegypto. A Caath usque ad Eleazar computantur generationes quatuor: licet quidam velint ab Amram incipere et ad Finees, ut nos in Eleazarum fecimus, pervenire. Si vero volueris disparem numerum ostendere, quomodo secundum Exodum quinta generatione egressi sint filii Israel de terra Aegypti, tribus tibi Iudae et ordo numeretur. Iuda genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon. Phares cum patre suo Iuda ingressus est Aegyptum, Naason princeps tribus Iuda in deserto describitur: cuius filius Salmon terram repromissionis intravit. Computa a Phares usque ad Naason, invenies generationes quinque: tametsi nonnulli (ut in tribu Levi ostendimus) in Esrom initium faciant, et ad Salmon usque perveniant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below