monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 9
Ponam et aliam opinionem, ne quid videar praetergressus. Quidam septimum annum remissionis, et quinquagesimum Iubilaei, et quadringentesimum nonagesimum, quod volunt intelligi septuagies septies, multis modis interpretantur: asserentes ob hanc causam quinquagesimi et quingentesimi numeri sacrati, in Evangelio positum debitorem: et quinquagesimum Psalmum poenitentiae: qui septem conficitur septimanis, et in principium ogdoadis erumpit. Verum ne longius sermo procedat, hucusque super hoc locutum esse sufficiat, quia et ex his quae respersimus, ingentem tibi disputationis silvam poteris ipse conficere: sciens Origenem, duodecimum et tertiumdecimum in Genesim librum de hac tantum Quaestione dictasse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below