monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 8
Sunt autem qui et de Evangelio interrogationem Petri replicent: 'Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei: usque septies? Dicit ei Iesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies'. Et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est, 'et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus'. De septuaginta autem et septem, illam expositionem sequuntur: in adventu Christi, mortis atque peccati aculeum esse confractum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below