monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 6
Alii de septem vindictis Cain varia suspicantur. Primum eius asserunt fuisse peccatum, quod non recte diviserit. Secundum, quod inviderit fratri suo. Tertium, quod dolose egerit, dicens: 'Transeamus in campum'. Quartum, quod interfecerit. Quintum, quod procaciter negaverit, dicens: 'Nescio, nunquid custos fratris mei sum'? Sextum, quod se ipsum damnaverit, dicens: 'Maior culpa mea est, quam ut dimittar'. Septimum, quia nec damnatus egerit poenitentiam, secundum Ninivitas, et Ezechiam regem Iuda: qui imminentem mortem lacrymis sustulerunt ut qui damnati fuerant, non perirent, sed agentes poenitentiam, impetrarent misericordiam Dei. Nam tradunt illum a clementissimo Deo, ideo usque ad septem generationes fuisse dilatum, ut saltem malis ipsis, et longaevitate moeroris compulsus, poenitentiam ageret, et mereretur absolvi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below