monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 5
Nunc illud quod non interrogaveras, dum aliud agimus, irrepsit. Quae sint septuaginta septem vindictae, quae in Lamech exsolvendae sint. Aiunt, ab Adam usque ad Christum generationes septuaginta septem. Lege Lucam Evangelistam, et invenies ita esse, ut dicimus. Sicut ergo septima generatione Cain peccatum est dissolutum, non enim vindicabit Deus bis in idipsum, et qui semel recepit mala in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quos est passus in vita: ita et Lamech peccatum, id est, totius mundi atque sanguinis, qui effusus est, Christi solveretur adventu: qui tulit mundi peccata, qui lavit amictum suum sanguine uvae, et torcular calcavit solus: qui de Edom ad coelum rubicundus ascendens, clamantibus angelis miraculum praebuit: 'Elevate portas, principes, vestras, et introibit rex gloriae', et caetera. Referebat mihi quidam Hebraeus in apocryphorum libris septuaginta septem animas ex Lamech progenie reperiri, quae diluvio deletae sint: et in hoc numero de Lamech factam esse vindictam, quod genus ipsius usque ad cataclysmum perseveraverit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below