monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 4
De eo autem quod Aquila posuit, septempliciter: et Symmachus, hebdomas sive septimus ulciscetur, maiorum nostrorum ista sententia est, quod putant in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, Enoch genuit Irad, Irad genuit Maviael, Maviael genuit Mathusala, Mathusala genuit Lamech, qui septimus ab Adam, non sponte (ut in quodam hebraeo volumine scribitur) interfecit Cain: ut ipse postea confitetur, 'quia virum occidi in vulnere meo, et iuvenem in livore meo: quoniam septies vindicabitur de Cain: de Lamech autem septuagies septies'. Hoc quidem de Cain, quod in septima generatione a Lamech interfectus sit, et iuxta aliam editionem, poenam sui sceleris dederit: quod tot generationibus gemens et tremens viveret super terram, nihil obscuri arbitror remansisse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below