monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 3
Ut autem quod dicimus manifestius fiat, quotidianae consuetudinis ponamus exemplum. Loquatur inter verbera servus ad dominum: quia incendi domum tuam, et universam substantiam tuam dissipavi, interfice me. Dominusque respondeat: Non ut vis, morieris, et finies morte supplicia; verum longo tempore custodieris ad vitam, et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicumque te occiderit, beneficium praestet occiso: dum te de tam multis liberet cruciatibus. Et secundum Septuaginta quidem editionem hic nobis sensus videtur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below