monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 1
Beatissimo Papae Damaso HIERONYMUS. Postquam epistulam tuae Sanctitatis accepi, confestim accito notario, ut exciperet imperavi: quo ad officium praeparato, quod eram voce prompturus, ante mihi cogitatione pingebam. Interim iam et ego linguam, et ille articulum movebamus, cum subito Hebraeus intervenit, deferens non pauca volumina, quae de Synagoga quasi lecturus acceperat. Et illico habes, inquit, quod postulaveras: meque dubium, et quid facerem nescientem, ita festinus exterruit, ut omnibus praetermissis ad scribendum transvolarem: quod quidem usque ad praesens facio. Verum quia heri diacono ad me misso, ut tu putas Epistulam, ut ego sentio, Commentarium te expectare dixisti, brevem responsionem ad ea desiderans, quae singula magnorum voluminum prolixitate indigent, ταῦτὰ σοι ἐσχεδίασα, duabus tantum Quaestiunculis praetermissis: non quo non potuerim ad illas aliquid respondere, sed quod ab eloquentissimis viris, Tertulliano nostro scilicet, et Novatiano, latino sermone sint editae; et si nova voluerimus afferre, sit latius disputandum. Certe exspecto quid placeat: utrumne epistulari brevitate sententias tibi velis digeri aut singulorum libros confici. Nam et Origenes in quarto Pauli ad Romanos ἐξηγήσεων tomo de circumcisione magnifice disputavit: et de mundis atque immundis animalibus in Levitico plura disseruit: ut si ipse invenire nihil possem, de eius tamen fontibus mutuarer. Et ut verius loquar, Didymi de Spiritu sancto librum in manibus habeo, quem translatum tibi cupio dedicare: ne me existimes tantummodo dormitare, qui lectionem sine stilo somnum putas. Antelatis itaque problematibus, quae epistulae tuae subieceras, quid mihi videretur annexui, veniam postulans, et festinationis pariter et morarum: festinationis, quia ad unam lucubratiunculam dictare voluerim multorum opus dierum; tarditatis, quia alio opere detentus, non statim ad interrogata rescripsi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below