monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 20 > csg456.30 > II. FORMULA PATRICIATUS. (511) > sectio 29 > csg456.78 > sectio 6 > csg456.13 > csg48.203 > sectio 3 > sectio 39 > sectio 10 > XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 535/536) > csg75.805 > 4 > ad Romanos, 10 > csg456.275 > sectio 9 > sectio 16 > csg48.207 > XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS. > bnf10439.210 v > Iob, 3 > sectio 24 > bnf11947.155 v > bnf10439.209 v

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 46
Et ad istiusmodi homines, quos in Evangelio Salvator arguens loquebatur: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis, Ioannes Baptista dicit: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? facite ergo fructum dignum poenitentiae, et ne velitis dicere intra vos, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham? Igitur et Israel et cuncti haeretici, quia habebant opera Sodomae et Gomorrhae, subvertuntur ut Sodoma et Gomorrha: ut quasi torris raptus de incendio liberentur. Et hoc est quod in propheta legimus: Restituetur Sodoma in antiquum ut qui suo vitio Sodomites est, postquam in eo Sodomae opera arserint, in antiquum restituatur statum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below