monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > sectio 8 > ad Corinthios II, 13 > sectio 48 > XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. (a 527/528) > csg48.377 > bsbClm6224.426 > VIIII. TULUIN V̅· I̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) > bnfNAL1585.51 > bsbClm6224.444 > sectio 44 > sectio 23 > 29 > bnfNAL1585.55 > Samuelis I, 22 > bsbClm6224.441 > XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf11947.236 v > bnf10439.80 r > csg75.600 > sectio 17 > VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODERICUS REX. (a 523/526) > sectio 13

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 40
Cumque et haec fecerit, ut corriperet delinquentes, et emendaret errantes, nec sic quidem redierunt ad eum, dicit Dominus. Qui non solum illo tempore, sed quotidie mittit mortem in via Aegypti, ut qui Aegyptiam triverit semitam, audiat moriens docentem Apostolum: Quod enim mortuus sum, mortuus sum peccato; quod autem vivo, vivo Deo. Et in alio loco: Si mortui sumus cum Christo, simul etiam vivemus cum eo. Et iterum: Semper mortificationem Iesu in corpore meo porto. Et rursum: Vivo autem iam non ego, sed vivit in me Christus. Hac morte vivificare nos vult Dominus, ut morientes peccato, vivamus Deo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below