monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 37
Et ut intelligamus hortos haereticorum et vineas et oliveta et ficeta ad malam partem referri, singulis sermonibus addidit, vestra: ut non Dei, sed haereticorum ea esse monstraret: hortos vestros, vineas vestras, oliveta vestra, et ficeta vestra: quae omnia eruca populata est, extremum poenarum omnium: quae non avolat ut locusta, et huc illuc discurrens semesa dimittit; sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit. Cumque haec passi sunt, nec sic quidem ad Dominum redire voluerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below