Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 36 Et qui dudum audiebant in Ecclesia: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: ipsique dicebant: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua super mel ori meo! vocentur παραπικραίνοντες, et aquae eorum et pluviae non stillent dulcedinem: nec sint de repromissionis terra, quam legimus lacte et melle manantem: sed appellentur Mara, id est, amaritudo. Isti multiplicaverunt sibi hortos, in quos ne sua vinea mutaretur, Naboth occumbere voluit. Qui enim infirmus est, olera manducet. Et quia semper haeretici tumentes superbia, et incidentes in iudicium diaboli magna sibi promittunt, et bonorum fingunt imagines, ut melli venena commisceant: etiam vineas et oliveta et ficeta habere se iactant; sed vinea eorum vinea Sodomorum est; oliveta eorum non sunt de bonis olivis, sed oleastris, quos Apostolus radicibus bonarum olivarum praecipit inserendos. Ficeta quoque talia habent, quae calathum pessimarum impleant ficorum, quas Ieremias prae amaritudine comedi non posse testatur. Ad quae cum Dominus venerit, aeterna eis ariditate maledicit, ut nunquam fructum afferant, ne virore foliorum decipiant transeuntes.