Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 34 Pro vento urente, ἀνεμοφθορίαν Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt: Septuaginta πύρωσιν, quam nos combustionem possumus dicere. Auruginem autem omnes ἴκτερον similiter transtulerunt, absque Theodotione, qui solus ὠχρίασιν, quae pallorem significat, interpretatus est.