monumenta.ch > Hieronymus > 4 > bnfGrec107.305 > Deuteronomium, 5 > sectio 14 > sectio 7 > sectio 7 > csg48.26 > sectio 20 > sectio 16 > XVIII. FIDELI V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a 527/528) > sectio 16 > sectio 12 > sectio 8 > sectio 3 > sectio > sectio 14 > csg75.268 > XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM. > sectio 33

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 32
Cumque illa imbrem recipiat sempiternum, ista iugi ariditate siccatur: ut qui sitiunt, coacti penuria, veniant ad Domini civitatem, de qua egreditur fons largissimus, qui irrigat torrentem spinarum. Iste autem est fons qui dicit per Ieremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquas continere non possunt. Hic fons de uno fonte procedens, triplici unione decurrit: quos fontes Patris et Filii et Spiritus sancti in cervi sitientis modum Psalmista suspirat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. Cumque duae et tres civitates ad unam perrexerint civitatem, in qua aquae sunt abundantes, spei, fidei, charitatis, non satiabuntur, quia ad divinam gratiam requirendam, non voluntate, sed necessitate venerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below