monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.395 > sectio 63 > sectio 25 > sectio 3 > csg68.320 > sectio 2 > sectio 71 > bnf10439.211 r > sectio 10 > csg46.179 > bnf11947.265 r > sectio 9 > sectio 5 > sectio 84 > sectio 19 > sectio 18 > sectio 9 > Deuteronomium, 16 > sectio 9 > bnfGrec107.610 > sectio 3 > sectio 3 > sectio 34 > sectio 12 > sectio 40 > XII. THEODAHADO V̅. I̅. THEODERICUS REX. (a 523/526) > sectio 15 > bnf9389.294 > sectio 31 > sectio 27 > sectio > VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533) > V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) > sectio 6 > sectio 19 > sectio 12

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 28
Prohibuit autem imbrem, ut non solum indigentiam panum, sed et sitis ardorem et bibendi penuriam sustinerent. In his enim locis in quibus nunc degimus, praeter parvos fontes, omnes cisternarum aquae sunt, et si imbres divina ira suspenderit, maius sitis quam famis periculum est: quod et in diebus Eliae prophetae tribus annis et sex mensibus factum Scriptura commemorat. Et ne forsitan putarent hoc lege naturae, et astrorum cursu, ac varietate temporum urbibus et populis accidisse, super unam urbem et agros eius pluere se dicit, et ab altera imbrem suspendere: ut duae et tres civitates pergant ad aliam civitatem, et tamen non satientur aquarum potibus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below