monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 1 > sectio 33 > sectio 8 > sectio 13 > bsbClm6224.240 > XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (a. 535) > I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) > sectio 20 > sectio 14 > bnf9389.398 > sectio 10 > bnfNAL1585.106 > sectio 19 > sectio 43 > Samuelis I, 27 > 5 > sectio 14 > sectio 22 > bnf11947.72 r > sectio 20 > sectio 24 > uwbM.p.th.f.69.10 > Lucas, 21 > sectio 16 > Ieremias, 15 > sectio 16 > sectio > sectio 7 > Genesis, 23 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 36 > sectio 28 > sectio 7 > bnf10439.105 r > 109 r > sectio 7 > sectio 67 > sectio 16 > sectio 42 > bnfNAL1585.67 > bnf11947.240 r > sectio 1 > uwbM.p.th.q.1a.250 > sectio 6 > bnf10439.104 v > Exodus, 37 > sectio 87 > sectio 28 > bnfNAL1585.48 > Apocalypsis, 6 > sectio

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 23
Secundo iuxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem. Tertio secundum futurorum beatitudinem. Vos autem primam, inquit, et secundam contemnentes diem, spiritualia vobis quaedam figmenta componitis sine fundamento, et parietibus tectum desuper imponentes. Nec hoc sunt haeretici, de quibus, et ad quos dicitur, impietatis fine contenti: sed legerunt foris legem Dei de Ecclesia recedentes, et singulis dogmatibus suis, quae perverso corde simularunt, confessiones et testimonia sociare conati sunt: sive sacrificaverunt de fermento, super quo in Evangelio dicitur: Cavete vobis a fermento, id est, doctrina Pharisaeorum. Et haec fecerunt non errore, sed studio: non fortuita voluntate, sed maiorum charitate plenissima. Unde ultionem super his comminatur Dominus: Dabo, inquiens, vobis stuporem dentium, qui Graece γομφιασμὸς dicitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below