Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 11 Et videbunt ignominiam suam, et proiicientur super montem Remman, qui interpretatur sublimitas, ut in superbia sua conterantur. Quidam Remman, visionem alicuius, id est, ὅρασίντινος, interpretantur. Non enim omnia videre poterant; sed sibi partis alicuius scientiam promittebant, ut proiiciantur, eo quod se scire credebant.