Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 8 Istis dicunt vaccae Basanitidis: Afferte nobis, et bibemus. Nisi enim illi dederint, isti quod devorent non habent, immo quod bibant ut inebrientur. Ut autem sciamus aquas et pocula significare doctrinam, Dominus loquitur ad Samaritanam: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Ergo qui de Samaritanae, id est, haereticorum aquis biberint, semper sitient et ardorem faucium siccarum refrigerare non poterunt, Isaia de hoc eodem conclamante: Sicut somniat qui sitit quasi bibat, et cum surrexerit, adhuc sitit, anima autem eius frustra speravit: sic erunt omnes gentes quae pugnant contra Ierusalem. Vere enim qui de haereticorum aquis biberit, et pugnaverit contra Ierusalem Ecclesiam Dei, in somnis bibit, et anima eius vanis imaginibus illuditur.