monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. > VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. > sectio 7 > sectio 21 > sectio 46 > csg456.346 > sectio 2 > sectio 11 > XVIII. ANNAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.162 > 240 > 301 > 312 > 100 > sectio > csg456.116 > 202 > sectio 7 > sectio 17 > sectio 5 > csg68.283 > sectio 7 > sectio 36 > csg75.720 > bsbClm6224.56 > csg456.76 > csg51.112 > uwbM.p.th.q.1a.127 > sectio 31 > sectio 18 > sectio 41 > bsbClm6224.178 > XLVI. MARABADO V̅ · T̅ · THEODERICUS REX (a. 507/511) > sectio 13 > XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX(a. 509/511)

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 7
Samaria quoque custodia dicitur, non quo custodiant sermones Domini: sed quia custodes praeceptorum eius esse se iactent. Quae calumniam faciunt egenis, et confringunt pauperes. Egenum et pauperem intellige ecclesiasticum virum, qui veritatis simplicitate contentus, haereticorum suppellectilem, et eloquentiae fulgorem, argumentorumque divitias non requirit. Hae vaccae dicunt dominis suis: Afferte, et bibemus. Dominos earum vel principes perversorum dogmatum possumus appellare, Valentinum, et Marcionem, et Arium, et Eunomium: aut eos qui per multiplices libros ab aliis male inventa corroborant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below