monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 1 > sectio 33 > sectio 8 > sectio 13 > bsbClm6224.240 > XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (a. 535) > I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) > sectio 20 > sectio 14 > bnf9389.398 > sectio 10 > bnfNAL1585.106 > sectio 19 > sectio 43 > Samuelis I, 27 > 5 > sectio 14 > sectio 22 > bnf11947.72 r > sectio 20 > sectio 24 > uwbM.p.th.f.69.10 > Lucas, 21 > sectio 16 > Ieremias, 15 > sectio 16 > sectio > sectio 7 > Genesis, 23 > sectio 4

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 6
Verbum autem Domini quod vaccae Basan iubentur audire, secundum coeptam tropologiam, haereticis praecipit, qui ventri et gulae servientes, recte appellantur vaccae pinguissimae, sive vaccae ignominiosae: hoc enim interpretatur Basan, id est, αἰσχύνη, quam si confusionem dicere voluerimus, Babylonem magis quam Basan interpretabimur. Hae vaccae pingues, sive ignominiosae et aridae, nam Basan et hoc intelligitur, in monte Samariae sunt, cui et in Osee dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria. Et rursum in eodem, Quia seducens erat vitulus tuus, Samaria et ideo in monte Samariae, quia semper eriguntur in superbiam, et sibi sublimia repromittunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below