Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 5 Et proiiciemini, inquit, in locis Armeniae, quae vocantur Armona. Denique Symmachus ita interpretatus est: Et proiiciemini in Armenia, pro quibus Septuaginta, montem Remmam, Aquila montem Armona, Theodotio montem Mona: quinta autem editio, excelsum montem, transtulerunt.