monumenta.ch

Gregorius Turonensis Gregorius Turonensis, Historiae, 2, 14, 3
Sollemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti vel ordinatione eius episcopati. Hanc enim quarto Nonas Iulias observabis; depositionem vero eius tertio Idus Novembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo et in futuro patrocinia beati antistitis promereberis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below