monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 19, 7
Rem, fratres, quae nuper contigit refero, ut si vos peccatores ex corde esse conspicitis, omnipotentis Dei misericordiam amplius ametis. Praesenti anno in monasterio meo, quod iuxta beatorum martyrum Ioannis et Pauli Ecclesiam situm est, frater quidam ad conversionem venit, devote susceptus est, sed ipse devotius est conversatus (Dialog. lib. IV, cap. 38). Hunc ad monasterium frater suus corpore, non corde secutus est. Nam valde conversionis vitam et habitum detestans, in monasterio ut hospes habitabat, et, monachorum vitam moribus fugiens, recedere a monasterii habitatione non poterat, quia vel quid ageret vel unde viveret non habebat. Erat eius pravitas cunctis onerosa, sed hunc omnes aequanimiter pro fratris eius amore tolerabant. Nam, superbus et lubricus, si qua post hoc saeculum sequeretur vita nesciebat, irridebat vero si quis illi hanc praedicare voluisset. Itaque cum habitu saeculari vivebat in monasterio, verbis levis, motibus instabilis, mente tumidus, veste compositus, actione dissipatus. Mense autem Iulio nuper elapso, huius quam nostis pestilentiae clade percussus est, qui, ad extremum veniens, urgeri coepit ut animam redderet. Et ultima iam corporis parte praemortua, vitalis virtus in solo pectore et lingua remanserat. Fratres aderant, eiusque exitum, in quantum Deo largiente poterant, oratione tuebantur. At ille subito ad devorandum se draconem venire conspiciens, magnis vocibus coepit clamare, dicens: Ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. Quid mihi moras facitis? Date locum ut ei devorare me liceat. Cumque hunc fratres ut signum sibi crucis imprimeret admonerent, respondebat virtute qua poterat, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia a dracone premor. Spumae oris eius faciem meam liniunt, guttur meum eius ore suffocatur. Ecce ab eo brachia mea comprimuntur, qui iam et caput meum in suo ore absorbuit. Cumque hoc ille pallens et tremens et moriens diceret, coeperunt fratres vehementius orationibus insistere, et oppressum draconis praesentia suis precibus adiuvare. Tunc repente liberatus, magnis coepit vocibus clamare, dicens: Deo gratias; ecce discessit, ecce exiit, ante orationes vestras fugit draco qui me acceperat. Mox autem serviturum se Deo, et esse monachum devovit, atque a tempore illo nuncusque febribus premitur, doloribus fatigatur. Morti quidem subtractus est, sed adhuc plenius vitae restitutus non est. Quia enim longis et diuturnis iniquitatibus pressus est, longo languore fatigatur, et durum cor ignis purgationis durior concremat, quia divina dispensatione agitur ut prolixiora vitia aegritudo prolixior exurat. Quis illum unquam servari ad conversionem crederet? Quis tantam Dei misericordiam considerare sufficiat? Ecce iuvenis pravus draconem vidit in morte cui servivit in vita, nec vidit ut vitam funditus perderet, sed ut cui servierat sciret, sciendo resisteret, ipsumque resistendo superaret, et eum a quo prius non videns tenebatur vidit postea ne teneretur. Quae ergo lingua narrare viscera divinae misericordiae sufficiat? Quis spiritus tantae pietatis divitias non obstupescat? Has divinae pietatis divitias consideravit Psalmista, cum diceret: Adiutor meus, tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus misericordia mea. Ecce perpendens in quibus laboribus humana sit vita constituta, Deum appellavit adiutorem; et quia a tribulatione praesenti in requiem aeternam nos suscipit, appellat etiam susceptorem. Sed considerans quod mala nostra aspicit et portat, culpas nostras tolerat, et tamen nos per poenitentiam ad praemia reservat, noluit Deum misericordem dicere, sed hunc ipsam misericordiam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea. Revocemus ergo ante oculos mala quae fecimus, pensemus ex quanta Dei benignitate toleramur, consideremus quae sunt pietatis eius viscera, ut non solum culpas indulgeat, sed coeleste regnum poenitentibus etiam post culpas promittat. Atque ex omnibus medullis cordis dicamus singuli, dicamus omens: Deus meus misericordia mea, qui vivis et regnas trinus in unitate, et unus in trinitate, per infinita saecula saeculorum. Amen.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below