monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 19, 5
Sed post haec terribile est valde quod sequitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, quia et ad fidem plures veniunt, et ad coeleste regnum pauci perducuntur. Ecce enim ad hodiernam festivitatem quam multi convenimus, Ecclesiae parietes implemus, sed tamen quis sciat quam pauci sunt qui in illo electorum Dei grege numerentur? Ecce enim vox omnium Christum clamat, sed vita omnium non clamat. Plerique Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt. Hinc etenim Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Hinc Iacobus ait: Fides sine operibus mortua est. Hinc per Psalmistam Dominus dicit: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Vocante enim Domino, super numerum multiplicantur fideles, quia nonnunquam etiam hi ad fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt. Hic enim fidelibus per confessionem admisti sunt, sed propter vitam reprobam illic numerari in sorte fidelium non merentur. Hoc ovile sanctae Ecclesiae haedos cum agnis recipit; sed, attestante Evangelio, cum iudex venerit, bonos a malis separat, sicut pastor segregat oves ab haedis. Neque etenim possunt qui hic carnis suae voluptatibus serviunt, illic in ovium grege numerari. Illic eos a sorte humilium iudex separat, qui se hic in superbiae cornibus exaltant. Regnum coelorum percipere nequeunt qui hic et in coelesti fide positi toto desiderio terram quaerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below