monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 19, 4
Sed quaeri potest quomodo murmurasse dicti sunt, qui saltem sero ad regnum vocantur? Coelorum etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui accipit murmurare potest. Sed quia antiqui patres usque ad adventum Domini, quantumlibet iuste vixerint, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet qui paradisi claustra hominibus interpositione suae mortis aperiret, eorum hoc ipsum murmurasse est quod et recte pro percipiendo regno vixerunt, et tamen diu ad percipiendum regnum dilati sunt. Quos enim post peractam iustitiam inferni loca quamvis tranquilla susceperunt, eis profecto et laborasse fuit in vinea, et murmurasse. Quasi ergo post murmurationem denarium accipiunt, qui post longa inferni tempore ad gaudia regni pervenerunt. Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus, et denarium accipimus, quia post Mediatoris adventum, in hoc mundo venientes, ad regnum ducimur mox ut de corpore eximus, et illud sine mora percipimus, quod antiqui patres cum magna percipere dilatione meruerunt. Unde et idem paterfamilias dicit: Volo et huic novissimo dare sicut et tibi. Et quia ipsa regni perceptio eius est bonitas voluntatis, recte subiungit: Aut non licet mihi quod volo facere? Stulta enim quaestio est hominis contra benignitatem Dei. Non querendum quippe esset si non dat quod non debet, sed si non daret quod deberet. Unde apte subditur: An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Nemo autem se de opere, nemo de tempore extollat, cum hac expleta sententia subsequenter Veritas clamet: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Ecce enim etsi iam scimus quae vel quanta bona egimus, adhuc supernus iudex qua subtilitate haec examinet ignoramus. Et quidem gaudendum cuique summopere est in regno Dei esse vel ultimum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below