monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 19, 2
Possumus vero et easdem diversitates horarum, etiam ad unumquemque hominem per aetatum momenta distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi iam sol in altum. proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta vero iuventus est, quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, in qua sol velut ab alto axe descendit, quia ea aetas a calore iuventutis deficit. Undecima vero hora ea est aetas quae decrepita vel veterana dicitur. Unde Graeci valde seniores, non γέροντας sed πρεσβυτέρονς appellant, ut plus quam senes esse insinuent quos provectiores vocant. Quia ergo ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in iuventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur. Mores ergo vestros, fratres charissimi, aspicite, et si iam Dei operarii estis videte. Penset unusquisque quid agat, et consideret si in Domini vinea laboret. Qui enim in hac vita ea quae sua sunt quaerit adhuc ad Dominicam vineam non venit. Illi namque Domino laborant, qui non sua, sed lucra dominica cogitant, qui zelo charitatis, studio pietatis inserviunt, animabus lucrandis in vigilant, perducere et alios secum ad vitam festinant. Nam qui sibi vivit, qui carnis suae voluptatibus pascitur, recte otiosus redarguitur, quia fructum divini operis non sectatur. 3. Qui vero et usque ad aetatem ultimam Deo vivere neglexerit, quasi usque ad undecimam otiosus stetit. Unde recte usque ad undecimam torpentibus dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Ac si aperte dicatur: Et si Deo vivere in pueritia et iuventute noluistis, saltem in ultima aetate resipiscite, et ad vitae vias cum iam laboraturi multum non estis, vel sero venite. Et tales ergo paterfamilias vocat, et plerumque ante remunerantur, quia prius ad regnum de corpore exeunt quam hi qui iam a pueritia vocati esse videbantur. An non ad undecimam horam venit latro, qui etsi non habuit per aetatem, habuit tamen sero per poenam, qui Deum in cruce confessus est, et pene cum voce sententiae spiritum exhalavit vitae? A novissimo autem reddere denarium paterfamilias coepit, quia ad paradisi requiem prius latronem quam Petrum perduxit. Quanti patres ante legem, quanti sub lege fuerunt, et tamen hi qui in Domini adventu vocati sunt ad coelorum regnum sine aliqua tarditate pervenerunt. Eumdem ergo denarium accipiunt qui laboraverunt ad undecimam quem exspectaverunt toto desiderio qui laboraverunt ad primam, quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum his qui a mundi initio vocati fuerant, hi qui in mundi fine ad Dominum venerunt. Unde et hi qui in labore praecesserant, murmurantes dicunt: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus? Pondus enim diei et aestus portaverunt hi quos a mundi initio, quia diu hic contigit vivere, necesse fuit etiam longiora carnis tentamenta tolerare. Unicuique enim pondus diei et aestus ferre est per longioris vitae tempora carnis suae calore fatigari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below