monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 18, 5
Sed contra hoc superbia dicit in corde: Turpe est ut, accepta iniuria, taceas. Quisquis conspicit quia contumeliam accipis et taces, non putat quia patientiam exhibes, sed crimina agnoscis. Sed unde vox ista in corde nostro contra patientiam nascitur, nisi quia in imis cogitationem fiximus. et dum in terra gloriam quaerimus, placere ei qui nos de coelo conspicit non curamus? Accepta ergo contumelia, meditemur in opere vocem Dei: Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et iudicet. Hoc autem quod de Domino scriptum est, Abscondit se, intelligi et aliter potest. Multa quippe Iudaeis praedicaverat, sed praedicationis eius verba deridebant. Deteriores quoque ex praedicatione facti sunt, qui usque ad iaciendos lapides pervenerunt. Et quid abscondendo se Dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur, qui eius verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non invenit humilem veritas fugit mentem. Et quam multi sunt hodie qui Iudaeorum duritiam detestantur, quia praedicationem Domini audire noluerunt, et tamen quales illos arguunt fuisse ad fidem, tales ipsi sunt ad operationem. Praecepta Domini audiunt, miracula cognoscunt, sed converti a suis pravitatibus renuunt. Ecce vocat, et redire nolumus. Ecce sustinet, et eius patientiam dissimulamus. Dum ergo tempus est, fratres, pravitatem suam unusquisque deserat, Dei patientiam pertimescat, ne quem nunc tranquillum despicit, iratum postmodum nequaquam evadere possit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below