monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 18, 4
Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecerit ostenditur cum protinus subinfertur: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus se abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena subitae mortis obrueret. Sed quia pati venerat, exercere iudicium nolebat. Certe sub ipso passionis tempore et quantum poterat ostendit, et tamen hoc ad quod venerat pertulit. Nam cum persecutoribus suis se quaerentibus diceret: Ego sum, sola hac voce eorum superbiam perculit, et omnes in terram stravit. Qui ergo et hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo evadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus Redemptor noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo? Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut, etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus? Unde et per Paulum dicitur: Date locum irae. Quanta humilitate iram proximi fugere debeat, perpendat homo, si furores irascentium abscondendo se declinavit Deus. Nemo ergo se contra acceptas contumelias erigat, nemo conviciis convicium reddat. Imitatione etenim Dei, gloriosius est iniuriam tacendo fugere, quam respondendo superare.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below