monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 18, 3
Et notandum quod vidit eos Dominus aperta sibi impugnatione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Tunc quippe diem Domini Abraham vidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio suscepit; quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est, quia etsi in personis numerus Trinitatis est, in natura unitas divinitatis est. Sed carnales mentes audientium oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis aetatem pensant, dicentes: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit, dicens: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, Sum praesentis. Et quia praeteritum et futurum tempus Divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: Ante Abraham ego fui, sed Ante Abraham ego sum. Unde et ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum. Et, Dices aliis Israel: Qui est misit me ad vos. Ante ergo et post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priori tempore incipitur, nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aternitatis verba mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below