monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 18, 2
Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat audiamus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam; et cui per Isaiam dicitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? respondere noluit Dominus: Samaritanus non sum; sed, Ego daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, aliud tacendo consensit. Custos namque humani generis venerat; et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret. Sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo. In quibus verbis quid aliud nisi superbia nostra confunditur? quae si exagitata vel leviter fuerit, atrociores iniurias reddit, quam acceperat: facit mala quae potest, minatur et quae facere non potest. Ecce iniuriam suscipiens Dominus non irascitur, non contumeliosa verba respondet. Qui si eisdem ista dicentibus respondere voluisset: Daemonium vos habetis, verum profecto diceret, quia nisi impleti essent daemonio, tam perversa de Deo loqui non possent. Sed accepta iniuria etiam quod verum erat dicere Veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus contumeliam reddidisse videretur. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera mala taceamus, ne ministerium iustae correptionis in arma vertamus furoris? Sed quia quisquis Dei zelo utitur a pravis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait: Sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subiungit: Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et iudicet. Scimus certe quod scriptum est, quia Pater omne iudicium dedit Filio, et tamen ecce idem Filius iniurias accipiens gloriam suam non quaerit. Illatas contumelias Patris iudicio reservat, ut nobis profecto insinuet quantum nos esse patientes debemus, dum se adhuc ulcisci non vult et ipse qui iudicat. Cum vero malorum perversitas crescit non solum praedicatio frangi non debet, sed etiam augeri. Quod suo Dominus exemplo nos admonet, qui postquam habere daemonium dictus est praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt. Nam accepta praedicatione iterum dicunt: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant non videbant, dum solam mortem carnis aspicerent, in Veritatis sermone caligabant, dicentes: Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum? Unde et ipsi Veritati eumdem Abraham et prophetas quasi venerantes praeferunt. Sed aperta nobis ratione ostenditur quia qui Deum nesciunt Dei quoque famulos falso venerantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below