monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 18, 1
Pensate, fratres charissimi, mansuetudinem Dei. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores iustificare. Sed terribile est valde quod subditur: Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba eius non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Coelestem patriam desiderare Veritas iubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque que vestrum si haec vox Dei in cordis eius aure convaluit, et quia iam ex Deo sit agnoscit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui haec exercere opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres charissimi, ante mentis oculos revocate, et alta consideratione pertimescite hoc quod ex ore Veritatis sonat: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Sed hoc quod de reprobis Veritas loquitur, ipsi hoc de semtipsis reprobi suis operibus ostendunt. Nam sequitur: Responderunt igitur Iudaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below