monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 18, 0
LECTIO. EVANG. SEC. IOAN. In illo tempore, dicebat Iesus turbis Iudaeorum, et principibus sacerdotum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis mihi? Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Responderunt igitur Iudaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum; et vos inhonorastis me. Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et iudicet. Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum. Nunquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? Respondit Iesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum, et sermonem eius servo. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Iudaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum. Tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below