monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 18
Sed nunquid si nos negligimus, omnipotens Deus deserit oves suas? Nullo modo; nam ipse eas, sicut per prophetam pollicitus est, per semetipsum pascit, omnesque quos praeordinavit ad vitam, flagellorum stimulis, compunctionis spiritu erudit. Et per nos quidem fideles ad sanctum baptisma veniunt, nostris precibus benedicuntur, et per impositionem nostrarum manuum a Deo Spiritum sanctum percipiunt, atque ipsi ad regnum coelorum pertingunt, et ecce nos per negligentiam nostram deorsum tendimus. Ingrediuntur electi, sacerdotum manibus expiati, coelestem patriam; et sacerdotes ipsi per vitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo rei, cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis, quae peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum coeleste mittit, et ipsa postea in cloacas descendit? Timeamus haec, fratres, conveniat actioni nostrae ipsum ministerium nostrum. De peccatorum nostrorum relaxatione quotidie cogitemus, ne nostra vita peccato obligata remaneat, per quam omnipotens Deus quotidie alios solvit. Consideremus sine cessatione quid sumus, pensemus negotium nostrum, pensemus pondus quod suscepimus. Faciamus quotidie nobiscum rationes, quas cum nostro iudice habemus. Et sic debemus agere curam nostri, ut non negligamus curam proximi, ut quisquis ad nos iungitur ex linguae nostrae sale condiatur. Cum vacantem quempiam et lubricum videmus, admonendus est ut coniugio frenare studeat iniquitatem suam, quatenus per hoc quod licet discat superare quod non licet. Cum coniugatum videmus, admonendus est ut sic exerceat curam saeculi, ne postponat amorem Dei; sic placeat voluntati coniugis, ut non displiceat conditori. Cum clericum videmus, admonendus est quatenus sic vivat, ut exemplum vitae saecularibus praebeat, ne si quid in illo iuste reprehenditur, ex eius vitio ipsa religionis nostrae aestimatio gravetur. Cum monachum videmus, admonendus est ut reverentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, ut ea quae mundi sunt perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. Iste itaque iam sanctus est, admoneatur ut crescat; ille vero adhuc iniquus est, admoneatur ut se corrigat, quatenus quisquis se ad sacerdotem iunxerit, sale sermonis illius conditus recedat. Haec, fratres, vobiscum sollicite cogitate, haec et proximis vestris impendite; omnipotenti Deo fructum vos reddere de negotio quod accepistis parate. Sed ista quae dicimus melius apud vos orando quam loquendo obtinebimus. OREMUS. Deus, qui nos pastores in populos vocare voluisti, praesta, quaesumus, ut hoc quod humano ore dicimur, in tuis oculis esse valeamus. Per Dominum nostrum, etc.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below