monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 14
Est et aliud, fratres charissimi, quod me de vita Pastorum vehementer affligit; sed ne cui hoc iniuriosum videatur fortasse quod assero, me quoque pariter accuso, quamvis, barbarici temporis necessitate compulsus, valde in his iaceo invitus. Ad exteriora enim negotia delapsi sumus, et aliud ex honore suscepimus, atque aliud officio actionis exhibemus. Ministerium praedicationis relinquimus, et ad poenam nostram, ut video, episcopi vocamur, qui honoris nomen, non virtutem tenemus. Relinquunt namque Deum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus. In pravis actibus iacent, et correptionis manum non tendimus. Quotidie per multas nequitias pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter videmus. Sed quando nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curae terrenae a coelesti desiderio obdurescit animus; et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet quae pertinent ad charitatem Dei. Unde bene sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Nullum puto, fratres charissimi, ab aliis maius praeiudicium quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit dare de se exempla pravitatis cernit, quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus. Plerumque, quod est gravius, sacerdotes qui propria dare debuerant etiam aliena diripiunt. Plerumque, si quos humiliter, si quos continenter vivere conspiciunt, irrident. Considerate ergo quid de gregibus agatur, quando pastores lupi fiunt. Hi enim custodiam gregis suscipiunt, qui insidiari gregi dominico non metuunt, contra quos Dei greges custodiri debuerant. Nulla animarum lucra quaerimus, ad nostra quotidie studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus. Et quia eo ipso quo caeteris praelati sumus, ad agenda quaelibet maiorem licentiam habemus, susceptae benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum; Dei causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profecto quod scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos. Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo merito suae vulgi transcendit actionem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below