monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 13
Sed ista cur loquimur, cum adhuc plerosque gravari factis atrocioribus videamus? Vobis enim sacerdotibus lugens loquor, quia nonnullos vestrum cum praemiis facere ordinationes agnovimus spiritalem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vestram non redit quod vox Dominica praecipiens dicit: Gratis accepistis, gratis date. Cur non ante mentis oculos revocatis quod templum Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes? Qui namque sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt? Per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur. Columba ergo venditur, quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est enim quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos privari sacerdotio praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur quando hi qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos, sacerdotio privantur. Et quidem multa sunt alia praepositorum mala quae humanos modo oculos latent. Et plerumque se pastores sanctos hominibus exhibent, atque in occultis suis videri turpes ante interni arbitri oculos non crubescunt. Veniet, veniet profecto ille dies, nec longe est, in quo pastorum pastor appareat, et uniuscuiusque facta in publicum deducat, et qui modo subditorum culpas per praepositos ulciscitur, tunc praepositorum mala per semetipsum saeviens damnat. Unde et ingressus in templum, per semetipsum quasi flagellum de funiculis fecit, et de domo Dei pravos negotiatores eiiciens, cathedras vendentium columbas evertit, quia subditorum quidem culpas per pastores percutit, sed pastorum vitia per semetipsum ferit. Ecce modo hominibus negari potest quod latenter agitur. Ille certe iudex venturus est, cui tacendo quisque se non potest celare, quem negando non potest fallere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below