monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 12
Sed inter haec sciendum nobis est ut sic exerceatur zelus rectitudinis contra prava acta proximorum quatenus in fervore districtionis nullo modo relinquatur virtus mansuetudinis. Ira etenim sacerdotis nequaquam debet esse praeceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate mitiganda. Et portare ergo debemus quos corrigimus, et corrigere quos portamus, ne si ex utroque unum defuerit, vel in fervore, vel in mansuetudine actio sacerdotalis non sit. Hinc namque est quod in templi ministerio in basibus templi sculptorio opere leones et boves et cherubim expressa sunt. Cherubim quippe est plenitudo scientiae. Sed quid est quod in basibus nec leones sine bobus, nec boves sinc leonibus fiunt? Quid enim aliud, designant bases in templo, nisi sacerdotes in Ecclesia? Qui dum sollicitudinem regiminis tolerant, quasi more basium superimpositum onus portant. In basibus ergo cherubim exprimuntur, quia decet nimirum ut sacerdotum pectora plenitudine scientiae sint referta. Per leones autem terror severitatis, per boves vero patientia mansuetudinis figuratur. Itaque in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus exprimuntur, quia semper in sacerdotali pectore cum terrore severitatis custodiri debet virtus mansuetudinis, ut et iram mansuetudo condiat, 1502, et eamdem mansuetudinem, ne fortasse dissoluta sit, zelus districtionis accendat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below